monumenta.ch > Plinius > sectio 43

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 26, 43
{XXVIII} Plurimum tamen homini negotii alvus exhibet, cuius causa maior pars mortalium vivit. alias enim cibos non transmittit, alias non continet, alias non capit, alias non conficit, eoque mores venere, ut homo maxime cibo pereat. pessimum corporum vas instat ut creditor et saepius die appellat. huius gratia praecipue avaritia expetit, huic luxuria condit, huic navigatur ad Phasim, huic profundi vada exquiruntur; et nemo vilitatem eius aestimat consummationis foeditate. ergo numerosissima est circa hanc medicinae opera.